- THEOCRATIA
- THEOCRATIAstatus Reip. Israeliticae ante Reges. Vide supra Iudices. Simile quiddam de Atheniensibus legimus, apud Scholiastem Aristophanis ad Nubes, intiô, verb. Ω῏ Ζεῦ Βασιλεῦ: τοῖς Α᾿θηναίοις πυθαχρήςως ἐγένετο καταλῦσαι μὲν τὰς βαϚιλείας, προςησαςθαι δὲ δία Βασιλέα, Oraculum Apollinis in causa fuit, cur Athenienses Reges suos exigerent, et Iovem Regem constituerent. Nempe, cum post mortem Codri, filii eius de regno contenderent, arbeitrô disceptationis Oraculo Delphico permissô, Pythia Medonti dedit Atheniensium regnum, qui vero non Regis, sed Archontis nomine, praefectus, potestatem non parum imminutam, utpore ὑπεύθυνον, vationi reddendae obnoxiam, habuit. Atque sic uti Moses pridem Θεοκρατίαν declaravitHebraeorum Rem publicam, ne sibi potestas regia deferretur, Iosephus contra Apion. l. 2. Sic Athenienses, Διοκροτίαν suam ab Apolline retulerunt, ut Regis nomen Iovi cederet, neque tam titulus, quam postestas immiminueretur, Marscham. Can. Chron. Sec. XIII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.